monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 6, VIII <<<     >>> X

Caput IX SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Quid? ipsa numinum officia tam uiliter minutatimque concisa, propter quod eis dicunt pro uniuscuiusque proprio munere supplicari oportere, unde non quidem omnia, sed multa iam diximus, nonne scurrilitati mimicae quam divinae consonant dignitati? Si duas quisquam nutrices adhiberet infanti, quarum una nihil nisi escam, altera nihil nisi potum daret, sicut isti ad hoc duas adhibuerunt deas, Educam et Potinam: nempe desipere et aliquid mimo simile in sua domo agere videretur.
2 Liberum a liberamento appellatum volunt, quod mares in coeundo per eius beneficium emissis seminibus liberentur; hoc idem in feminis agere Liberam, quam etiam Venerem putant, quod et ipsam perhibeant semina emittere; et ob haec Libero eandem virilem corporis partem in templo poni, femineam Liberae.
3 Ad haec addunt mulieres adtributas Libero et vinum propter libidinem concitandam. Sic Bacchanalia summa celebrabantur insania; ubi Varro ipse confitetur a Bacchantibus talia fieri non potuisse nisi mente commota. Haec tamen postea displicuerunt senatui saniori, et ea iussit auferri.
4 Saltem hic tandem forsitan senserunt quid inmundi spiritus, dum pro diis habentur, in hominum mentibus possint. Haec certe non fierent in theatris; ludunt quippe ibi, non furiunt; quamvis deos habere, qui etiam ludis talibus delectentur, simile sit furoris.
5 Quale autem illud est, quod cum religiosum a superstitioso ea distinctione discernat, ut a superstitioso dicat timeri deos, a religioso autem tantum vereri ut parentes, non ut hostes timeri, atque omnes ita bonos dicat, ut facilius sit eos nocentibus parcere quam laedere quemquam innocentem, tamen mulieri fetae post partum tres deos custodes commemorat adhiberi, ne Silvanus deus per noctem ingrediatur et vexet, eorumque custodum significandorum causa tres homines noctu circuire limina domus et primo limen securi ferire, postea pilo, tertio deverrere scopis, ut his datis culturae signis deus Silvanus prohibeatur intrare, quod neque arbores caeduntur ac putantur sine ferro, neque far conficitur sine pilo, neque fruges coaceruantur sine scopis; ab his autem tribus rebus tres nuncupatos deos, Intercidonam a securis intercisione, Pilumnum a pilo, Deverram ab scopis, quibus diis custodibus contra vim dei Silvani feta conservaretur.
6 Ita contra dei nocentis saevitiam non valeret custodia bonorum, nisi plures essent adversus unum eique aspero horrendo inculto, utpote silvestri, signis culturae tamquam contrariis repugnarent. Itane ista est innocentia deorum, ista concordia?
7 Haecine sunt numina salubria urbium, magis ridenda quam ludibria theatrorum?
Cum mas et femina coniunguntur, adhibetur deus Iugatinus; sit hoc ferendum. Sed domum est ducenda quae nubit; adhibetur et deus Domiducus; ut in domo sit, adhibetur deus Domitius; ut maneat cum viro, additur dea Manturna.
8 Quid ultra quaeritur? Parcatur humanae verecundiae; peragat cetera concupiscentia carnis et sanguinis procurato secreto pudoris. Quid impletur cubiculum turba numinum, quando et paranymphi inde discedunt? Et ad hoc impletur, non ut eorum praesentia cogitata maior sit cura pudicitiae, sed ut feminae sexu infirmae, novitate pavidae illis cooperantibus sine ulla difficultate virginitas auferatur.
9 Adest enim dea Virginensis et deus pater Subigus, et dea mater Prema et dea Pertunda, et Venus et Priapus. Quid est hoc? Si omnino laborantem in illo opere virum ab diis adiuvari oportebat, non sufficeret aliquis unus aut aliqua una? Numquid Venus sola parum esset, quae ab hoc etiam dicitur nuncupata, quod sine vi femina virgo esse non desinat?
10 Si est ulla frons in hominibus, quae non est in numinibus, nonne, cum credunt coniugati tot deos utriusque sexus esse praesentes et huic operi instantes, ita pudore adficiuntur, ut et ille minus moveatur et illa plus reluctetur? Et certe si adest Virginensis dea, ut virgini zona solvatur; si adest deus Subigus, ut viro subigatur; si adest dea Prema, ut subacta, ne se commoveat, conprimatur: dea Pertunda ibi quid facit?
11 Erubescat, eat foras; agat aliquid et maritus. Valde inhonestum est, ut, quod vocatur illa, impleat quisquam nisi ille. Sed forte ideo toleratur, quia dea dicitur esse, non deus. Nam si masculus crederetur et Pertundus vocaretur, maius contra eum pro uxoris pudicitia posceret maritus auxilium quam feta contra Silvanum.
12 Sed quid hoc dicam, cum ibi sit et Priapus nimius masculus, super cuius inmanissimum et turpissimum fascinum sedere nova nupta iubebatur, more honestissimo et religiosissimo matronarum?
Eant adhuc et theologian civilem a theologia fabulosa, urbes a theatris, templa ab scaenis, sacra pontificum a carminibus poetarum, velut res honestas a turpibus, veraces a fallacibus, graves a levibus, serias a ludicris, adpetendas a respuendis, qua possunt quasi conentur subtilitate discernere.
13 Intellegimus quid agant; illam theatricam et fabulosam theologian ab ista civili pendere noverunt et ei de carminibus poetarum tamquam de speculo resultare, et ideo ista exposita, quam damnare non audent, illam eius imaginem liberius arguunt et reprehendunt, ut, qui agnoscunt quid velint, et hanc ipsam faciem, cuius illa imago est, detestentur; quam tamen dii ipsi tamquam in eodem speculo se intuentes ita diligunt, ut qui qualesque sint in utraque melius videantur.
14 Unde etiam cultores suos terribilibus imperiis compulerunt, ut inmunditiam theologiae fabulosae sibi dicarent, in suis sollemnitatibus ponerent, in rebus divinis haberent, atque ita et se ipsos inmundissimos spiritus manifestius esse docuerunt, et huius urbanae theologiae velut electae et probatae illam theatricam abiectam atque reprobatam membrum partemque fecerunt, ut, cum sit universa turpis et fallax atque in se contineat commenticios deos, una pars eius sit in litteris sacerdotum, altera in carminibus poetarum.
15 Utrum habeat et alias partes, alia quaestio est: nunc propter divisionem Varronis et urbanam et theatricam theologian ad unam civilem pertinere satis, ut opinor, ostendi. Unde, quia sunt ambae similis turpitudinis absurditatis, indignitatis falsitatis, absit a veris religiosis, ut sive ab hac sive ab illa vita speretur aeterna.
16 Denique et ipse Varro commemorare et enumerare deos coepit a conceptione hominis, quorum numerum est exorsus a Iano, eamque seriem perduxit usque ad decrepiti hominis mortem, et deos ad ipsum hominem pertinentes clausit ad Neniam deam, quae in funeribus senum cantatur; deinde coepit deos alios ostendere, qui pertinerent non ad ipsum hominem, sed ad ea, quae sunt hominis, sicuti est victus atque vestitus et quaecumque alia huic vitae sunt necessaria, ostendens in omnibus, quod sit cuiusque munus et propter quid cuique debeat supplicari; in qua universa diligentia nullos demonstravit vel nominavit deos, a quibus vita aeterna poscenda sit, propter quam unam proprie nos Christiani sumus.
17 Quis ergo usque adeo tardus sit, ut non intellegat istum hominem civilem theologian tam diligenter exponendo et aperiendo eamque illi fabulosae, indignae atque probrosae, similem demonstrando atque ipsam fabulosam partem esse huius satis evidenter docendo non nisi illi naturali, quam dicit ad philosophos pertinere, in animis hominum moliri locum, ea subtilitate, ut fabulosam reprehendat, civilem vero reprehendere quidem non audeat, sed prodendo reprehensibilem ostendat, atque ita utraque iudicio recte intellegentium reprobata sola naturalis remaneat eligenda?
18 De qua suo loco in adiutorio Dei veri diligentius disserendum est.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 6, VIII <<<     >>> X
monumenta.ch > Augustinus > 9